Azam Ali

O Felix

Play

O felix anima, cuius corpus de terra ortum est,
Quod tu cum peregrinatione huius
Mundi conculcasti: Unde de divina rationalitate,
Quae te speculum suum fecit,

Coronata es

Spiritus sanctus etiam
Te ut habitaculum suum intuebatur
Unde de divina rationalitate,
Quae te speculum suum fecit,

Coronata es

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto